- ARTURUM expectare
- ARTURUM expectareproverbium apud Anglos, quorum credula adeo fuit olim fides, ut Arturum Regem denuo regnaturum persuasum haberent. Ita enim Guil. Neubrigensis Prooemio ad Histor. Sive etiam gratiâ placendi Britonibus, quorum plurimi tam bruti esse feruntur, ut adhuc Arturum tamquam venturum exspectare die cantur, eumque mortuum nec audire patiantur. Petrus Blesensis Ep. 57.Quibus si credideris,Exspectare poterisArturum cum Britonibus.Vide etiam Nicolaum de Braia in Ludovico VIII. Ios. Iscanum de Excidio Troiano, Hermannumque Monachum de Miraculis S. Mariae Laudun. l. 2. c. 16.apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.